monumenta.ch > Seneca Maior > sectio 9

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Seneca Maior, Controversiae, 10, 1, 9
LATRO sic divisit: an in re iniuria sit. nulla, inquit, iniuria est. sordidatus sum; (nonne omnes lugentes? te secutus sum;) quam multi faciunt! omnia iniuriae genera comprehensa sic: pulsare non licet, convicium facere contra bonos mores non licet. (Hoc loco SCAURUS dixit: nova formula iniuriarum componitur: 'quod ille contra bonos mores (tac)uit'.) etiamsi in re iniuria est, an, si non malo animo facit, tutus sit; an malo animo faciat. hoc Latro in duas quaestiones divisit: an, si credidit ab hoc patrem suum occisum et propter hoc secutus est, ignoscendum illi sit. deinde, an crediderit. GALLIO illam fecit primam quaestionem, an, quod licet cuique facere si facit, iniuria(ru)m non teneatur. licet, inquit, flere, licet ambulare qua velis, licet vestem quam velis sumere. nihil, inquit, licet in alienam invidiam facere. sordidatus es: non queror, sed si sordes tuae invidiam mihi concitant, queror.